Mosaico decorativo

1. adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

1. Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.

2. et quærebant principes sacerdotum et scribæ quomodo eum interficerent timebant vero plebem

2. Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.

3. intravit autem Satanas in Judam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

3. Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;

4. et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

4. et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5. et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

5. Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.

6. et spopondit et quærebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

6. Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

7. venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

7. Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.

8. et misit Petrum et Johannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

8. Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”.

9. at illi dixerunt ubi vis paremus

9. At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus?”.

10. et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat

10. Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.

11. et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

11. Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.

12. et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

12. Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate”.

13. euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

13. Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.

14. et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

14. Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.

15. et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

15. Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16. dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

16. Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei”.

17. et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

17. Et accepto calice, gratias egit et dixit: “Accipite hoc et dividite inter vos.

18. dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

18. Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat”.

19. et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

19. Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem”.

20. similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

20. Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.

21. verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

21. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;

22. et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur

22. et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur!”.

23. et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

23. Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24. facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse major

24. Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

25. dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

25. Dixit autem eis: “Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26. vos autem non sic sed qui major est in vobis fiat sicut junior et qui præcessor est sicut ministrator

26. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.

27. nam quis major est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

27. Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

28. vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

28. Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;

29. et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

29. et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël

30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

31. ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

31. Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;

32. ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

32. ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos”.

33. qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

33. Qui dixit ei: “Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire”.

34. et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

34. Et ille dixit: “Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me”.

35. et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

35. Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”.

36. dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

36. Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37. dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quæ sunt de me finem habent

37. Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”.

38. at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

38. At illi dixerunt: “Domine, ecce gladii duo hic”. At ille dixit eis: “Satis est”.

39. et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

39. Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.

40. et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

40. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “Orate, ne intretis in tentationem”.

41. et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis et positis genibus orabat

41. Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat

42. dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

42. dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”.

43. apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

43. Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.

44. et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram

44. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45. et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia

45. Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia

46. et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

46. et ait illis: “Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem”.

47. adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum

47. Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.

48. Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis

48. Iesus autem dixit ei: “Iuda, osculo Filium hominis tradis?”.

49. videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

49. Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “Domine, si percutimus in gladio?”.

50. et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam ejus dextram

50. Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.

51. respondens autem Jesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam ejus sanavit eum

51. Respondens autem Iesus ait: “Sinite usque huc!”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.

52. dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

52. Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?

53. cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum

53. Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum”.

54. conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

54. Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.

55. accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

55. Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.

56. quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

56. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:

57. at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

57. “Et hic cum illo erat!”. At ille negavit eum dicens:

58. et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

58. “Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “Et tu de illis es!”. Petrus vero ait: “O homo, non sum!”.

59. et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est

59. Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!”.

60. et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

60. Et ait Petrus: “Homo, nescio quid dicis!”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.

61. et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

61. Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”.

62. et egressus foras Petrus flevit amare

62. Et egressus foras flevit amare.

63. et viri qui tenebant illum inludebant ei cædentes

63. Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;

64. et velaverunt eum et percutiebant faciem ejus et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

64. et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “Prophetiza: Quis est, qui te percussit?”.

65. et alia multa blasphemantes dicebant in eum

65. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66. et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribæ et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

66. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum

67. et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

67. dicentes: “Si tu es Christus, dic nobis”. Et ait illis: “Si vobis dixero, non credetis;

68. si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

68. si autem interrogavero, non respondebitis mihi.

69. ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

69. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei”.

70. dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

70. Dixerunt autem omnes: “Tu ergo es Filius Dei?”. Qui ait ad illos: “Vos dicitis quia ego sum”.

71. at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore ejus

71. At illi dixerunt: “Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.