1. in finem pro occultis filii psalmus David

2. confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

3. lætabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime

4. in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua

5. quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam

6. increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in æternum et in sæculum sæculi

7. inimici defecerunt frameæ in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu

8. et Dominus in æternum permanet paravit in judicio thronum suum

9. et ipse judicabit orbem terræ in æquitate judicabit populos in justitia

10. et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione

11. et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quærentes te Domine

12. psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia ejus

13. quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum

14. miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis

15. qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion

16. exultabo in salutari tuo infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum

17. cognoscitur Dominus judicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis

18. convertantur peccatores in infernum omnes gentes quæ obliviscuntur Deum

19. quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem

20. exsurge Domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo

21. constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

22. ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

23. dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

24. quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ et iniquus benedicitur

25. exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem iræ suæ non quæret

26. non est Deus in conspectu ejus inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur

27. dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

28. cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor

29. sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

30. oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

31. in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

32. dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

33. exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

34. propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

35. vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

36. contere brachium peccatoris et maligni quæretur peccatum illius et non invenietur

37. Dominus regnabit in æternum et in sæculum sæculi peribitis gentes de terra illius

38. desiderium pauperum exaudivit Dominus præparationem cordis eorum audivit auris tua

39. judicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.