1. in Salomonem

2. Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio

3. suscipiant montes pacem populo et colles justitiam

4. judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem

5. et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum

6. descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram

7. orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna

8. et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum

9. coram illo procident Æthiopes et inimici ejus terram lingent

10. reges Tharsis et insulæ munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent

11. et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei

12. quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor

13. parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet

14. ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo

15. et vivet et dabitur ei de auro Arabiæ et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei

16. erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fænum terræ

17. sit nomen ejus benedictum in sæcula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terræ omnes gentes beatificabunt eum

18. benedictus Dominus Deus Deus Israël qui facit mirabilia solus

19. et benedictum nomen majestatis ejus in æternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat

20. defecerunt laudes David filii Jesse



Livros sugeridos


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.