1. in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus

2. Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina

3. confundantur et revereantur qui quærunt animam meam

4. avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge

5. exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

6. ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris



Livros sugeridos


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.