1. ipsi David noli æmulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem

2. quoniam tamquam fænum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident

3. spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus

4. delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

5. revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet

6. et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem

7. subditus esto Domino et ora eum noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias

8. desine ab ira et derelinque furorem noli æmulari ut maligneris

9. quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

10. et adhuc pusillum et non erit peccator et quæres locum ejus et non invenies

11. mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

12. observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis

13. Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies ejus

14. gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde

15. gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur

16. melius est modicum justo super divitias peccatorum multas

17. quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem justos Dominus

18. novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in æternum erit

19. non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

20. quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt

21. mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet

22. quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt

23. apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet

24. cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam

25. junior fui et senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quærens panes

26. tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit

27. declina a malo et fac bonum et inhabita in sæculum sæculi

28. quia Dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in æternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit

29. justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam

30. os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium

31. lex Dei ejus in corde ipsius et non subplantabuntur gressus ejus

32. considerat peccator justum et quærit mortificare eum

33. Dominus autem non derelinquet eum in manus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi

34. expecta Dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis

35. vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani

36. et transivi et ecce non erat et quæsivi eum et non est inventus locus ejus

37. custodi innocentiam et vide æquitatem quoniam sunt reliquiæ homini pacifico

38. iniusti autem disperibunt simul reliquiæ impiorum peribunt

39. salus autem justorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis

40. et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo



Livros sugeridos


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.