1. psalmus David ad te Domine levavi animam meam

2. Deus meus in te confido non erubescam

3. neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

4. confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me

5. dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

6. reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a sæculo sunt

7. delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine

8. dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

9. diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas

10. universæ viæ Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus

11. propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

12. quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

13. anima ejus in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

14. firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

15. oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

16. respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

17. tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt de necessitatibus meis erue me

18. vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

19. respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

20. custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

21. innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

22. libera Deus Israël ex omnibus tribulationibus suis



Livros sugeridos


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.