1. in finem pro octava psalmus David

2. salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutæ sunt veritates a filiis hominum

3. vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt

4. disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam

5. qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est

6. propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo

7. eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terræ purgatum septuplum

8. tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in æternum

9. in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum



Livros sugeridos


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.