1. hæc dicit Dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur

2. beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum

3. et non dicat filius advenæ qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum

4. quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum

5. dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit

6. et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum

7. adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis

8. ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus

9. omnes bestiæ agri venite ad devorandum universæ bestiæ saltus

10. speculatores ejus cæci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia

11. et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

12. venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius



Livros sugeridos


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.