1. conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem

2. contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit

3. audite me domus Jacob et omne residuum domus Israël qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva

4. usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

5. cui adsimilastis me et adæquastis et conparastis me et fecistis similem

6. qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant

7. portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos

8. mementote istud et fundamini redite prævaricatores ad cor

9. recordamini prioris sæculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei

10. adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quæ necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

11. vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meæ et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

12. audite me duro corde qui longe estis a justitia

13. prope feci justitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam



Livros sugeridos


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.