1. et egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet

2. et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiæ et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiæ et pietatis

3. et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum judicabit neque secundum auditum aurium arguet

4. sed judicabit in justitia pauperes et arguet in æquitate pro mansuetis terræ et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

5. et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renis ejus

6. habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

7. vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

8. et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet

9. non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes

10. in die illa radix Jesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum ejus gloriosum

11. et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Ægypto et a Fetros et ab Æthiopia et ab Ælam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

12. et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israël et dispersos Juda colliget a quattuor plagis terræ

13. et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda peribunt Ephraim non æmulabitur Judam et Judas non pugnabit contra Ephraim

14. et volabunt in umeros Philisthim per mare simul prædabuntur filios orientis Idumea et Moab præceptum manus eorum et filii Ammon obœdientes erunt

15. et desolabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

16. et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israël in die qua ascendit de terra Ægypti



Livros sugeridos


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.