1. PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.

2. Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,

3. sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

5. Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.

6. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

7. Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,

8. quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9. Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.

10. Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,

11. tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.

12. Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.



Livros sugeridos


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.