1. Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.

2. Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me.

3. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

4. Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?

5. Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.

6. Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?

7. Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.

8. Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.

9. Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

10. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.

11. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.