1. Magistro chori. Secundum " Lilia... ". Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris.

2. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

3. Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.

4. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, magnificentia tua et ornatu tuo.

5. Et ornatu tuo procede, currum ascende propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Et doceat te mirabilia dextera tua:

6. sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.

7. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.

8. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

9. Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua; e domibus eburneis chordae delectant te.

10. Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir. -

11. Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;

12. et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.

13. Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis.

14. Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta.

15. In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi.

16. Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis.

17. Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

18. Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.



Livros sugeridos


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.