1. ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis.

2. GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur.

3. HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4. ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.

5. TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio,

6. CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus,

7. MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,

8. SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos.

9. PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.

10. RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.



Livros sugeridos


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.