Encontrados 33 resultados para: Caritas
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. (Liber Proverbiorum 10, 12)
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas. (Canticum Canticorum 2, 4)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, (Epistula I ad Corinthios 13, 4)
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. (Epistula I ad Corinthios 16, 24)
Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)