Encontrados 1932 resultados para: Deus

  • In principio creavit Deus caelum et terram. (Liber Genesis 1, 1)

  • Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. (Liber Genesis 1, 3)

  • Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. (Liber Genesis 1, 4)

  • Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. (Liber Genesis 1, 5)

  • Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. (Liber Genesis 1, 6)

  • Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 7)

  • Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)

  • Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)

  • Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, (Liber Genesis 1, 14)

“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina