Knjiga o sucima, 4
1. Poslije smrti Ehudove Izraelci su opet stali èiniti što Jahvi nije po volji
1. Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
2. i Jahve ih predade u ruke Jabinu, kanaanskom kralju koji je vladao u Hasoru. Vojskovoða vojsci njegovoj bijaše Sisera, koji je živio u Harošetu Poganskom.
2. et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
3. Tad Izraelci zavapiše Jahvi. Jer Jabin imaše devet stotina željeznih bojnih kola i teško je tlaèio Izraelce dvadeset godina.
3. Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4. U to vrijeme Izraelu je sudila proroèica Debora, žena Lapidotova.
4. Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore.
5. Živjela je pod Deborinom palmom izmeðu Rame i Betela u Efrajimovoj gori i k njoj su dolazili Izraelci da presuðuje u njihovim sporovima.
5. Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium.
6. Ona dozva Baraka, sina Abinoamova, iz Naftalijeva Kedeša i reèe mu: "Evo što ti Jahve, Bog Izraelov, zapovijeda: 'Idi, kreni na goru Tabor i uzmi sa sobom deset tisuæa ljudi izmeðu Naftalijevih i Zebulunovih sinova.
6. Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon.
7. Ja æu k tebi na Kišonski potok privuæi Siseru, vojskovoðu Jabinove vojske, s njegovim bojnim kolima i svim ratnicima te æu ga predati u tvoje ruke.'"
7. Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua”.
8. Barak joj odgovori: "Ako ti poðeš sa mnom, iæi æu; ako li ne poðeš sa mnom, ne idem."
8. Dixitque ad eam Barac: “Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam”.
9. "Idem s tobom", reèe mu ona, "ali na putu kojim æeš poæi slava neæe tebi pripasti jer æe Jahve ženi predati u ruke Siseru." Tada Debora ustane i poðe s Barakom u Kedeš.
9. Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes.
10. Onamo je Barak pozvao Zebuluna i Naftalija. Deset tisuæa ljudi poðe za njim, a išla je s njim i Debora.
10. Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
11. Heber Kenijac bijaše se odvojio od Kajina, jednoga od sinova Hababa, tasta Mojsijeva; razapeo je svoj šator kod Hrasta u Saananimu, nedaleko od Kedeša.
11. Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes.
12. Javiše Siseri da je Barak, sin Abinoamov, izašao na goru Tabor.
12. Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor,
13. Nato Sisera sabra sva svoja kola, devet stotina željeznih kola, i sve ljude koje je doveo od Harošeta Poganskog do Kišonskog potoka.
13. et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
14. Debora reèe Baraku: "Ustani, evo dana kada æe Jahve predati Siseru u tvoje ruke! Sam Jahve ide pred tobom!" I Barak siðe s gore Tabora sa deset tisuæa ljudi za sobom.
14. Dixitque Debora ad Barac: “Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo.
15. Jahve zastraši Siseru, sva njegova kola i èitavu njegovu vojsku, koja naže u bijeg pred maèem Barakovim. Sisera siðe sa svojih kola i pobježe pješice.
15. Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
16. Barak je gonio kola i vojsku sve do Harošeta Poganskog. Sva je Siserina vojska pala od oštrog maèa i nijedan èovjek nije umakao.
16. et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17. Sisera je dotle bježao pješice prema šatoru Jaele, žene Hebera Kenijca, jer izmeðu Jabina, kralja hasorskog, i kuæe Hebera Kenijca bijaše mir.
17. Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei.
18. Jaela iziðe Siseri u susret i reèe mu: "Zaustavi se, gospodaru, svrati se k meni. Ne boj se nièega!" On svrati k njoj pod šator, a ona ga pokri pokrivaèem.
18. Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: “Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas”. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno,
19. On joj reèe: "Daj mi malo vode jer sam žedan." Ona otvori mijeh s mlijekom, napoji ga i opet ga pokri.
19. dixit ad eam: “Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum.
20. "Stani na ulazu u šator", reèe joj on, "pa ako tko naiðe i zapita te: 'Ima li tu koga?' ti odgovori: 'Nema!'"
20. Dixitque Sisara ad eam: “Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est aliquis?”, respondebis: “Nullus est””.
21. A Jaela, žena Heberova, uze šatorski klin i èekiæ u ruke, tiho mu se približi i zabi mu klin kroza sljepooèice tako da se zario u zemlju. On od iscrpljenosti bijaše tvrdo zaspao i tako umrije.
21. Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
22. I gle, doðe Barak progoneæi Siseru. Jaela iziðe preda nj i reèe mu: "Doði da ti pokažem èovjeka koga tražiš." On uðe k njoj, i gle - Sisera ležaše mrtav, s klinom u sljepooèici.
22. Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
23. Tako je Bog u onaj dan ponizio Jabina, kralja kanaanskog, pred Izraelcima.
23. Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel,
24. Ruka Izraelaca postajaše sve teža Jabinu, kralju kanaanskom, dok ga nije napokon zatrla.
24. qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.
