Mosaico decorativo

1. Opet mi doðe rijeè Jahvina:

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. "Sine èovjeèji! Ti boraviš u rodu odmetnièkom koji ima oèi, a ne vidi, uši ima, a ne èuje, jer su rod odmetnièki.

2. “Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.

3. Zato, sine èovjeèji, spremi izgnanièki zavežljaj i njima na oèi obdan se seli: seli se iz svojega mjesta u drugo, ne bi li uvidjeli da su rod odmetnièki.

3. Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.

4. Obdan, njima na oèi, iznesi zavežljaj, zavežljaj izgnanièki, a iziði obnoæ na njihove oèi kao što se odlazi u izgnanstvo.

4. Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5. Njima na oèi prokopaj zid i kroza nj izaði.

5. Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;

6. I njima na oèi vrgni zavežljaj na ramena i po mrkloj noæi iziði. Pokrij lice da ne vidiš zemlju, jer te postavih kao znamenje domu Izraelovu!"

6. in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel”.

7. Uèinih kako mi bijaše zapovjeðeno: obdan iznesoh zavežljaj, zavežljaj izgnanièki, a obnoæ prokopah zid rukama i njima na oèi po mrkloj noæi vrgoh zavežljaj na ramena.

7. Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.

8. Ujutro mi doðe rijeè Jahvina:

8. Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:

9. "Sine èovjeèji, zapita li te dom Izraelov, dom odmetnièki: 'Što to radiš?'

9. “Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”.

10. ti mu reci: 'Ovako govori Jahve Gospod! Ovo je proroštvo knezu jeruzalemskom i svemu domu Izraelovu koji je u Jeruzalemu.'

10. Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius.

11. Reci: 'Ja sam vam znamenje! Kako ja uradih, tako æe biti njima: svi æete se morati seliti u izgnanstvo!

11. Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12. Knez njihov morat æe vræi zavežljaj na ramena i po mrkloj noæi izaæi. Prokopat æe zid da izaðe kroza nj i lice æe pokriti rukama da oèima ne vidi zemlje.

12. Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram.

13. Ja æu mu razapeti mrežu, i uhvatit æe se u moju zamku, i odvest æu ga u Babilon, u zemlju kaldejsku. Ali je on neæe ugledati i ondje æe život ostaviti.

13. Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.

14. A sve one oko njega, pomagaèe i èete, raspršit æu u sve vjetrove i svoj maè æu trgnuti na njih.

14. Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.

15. A kad ih raspršim meðu narode i rasijem po zemljama, znat æe da sam ja Jahve.

15. Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.

16. Ipak, ostavit æu nekolicinu koji æe umaæi maèu, gladi i kugi, da meðu narodima kamo prispiju pripovijedaju svoje gadosti; neka se zna da sam ja Jahve.'"

16. Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus”.

17. I doðe mi rijeè Jahvina:

17. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

18. "Sine èovjeèji, jedi kruha zabrinuto i pij vode sa zebnjom i sa strepnjom!

18. “Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.

19. I reci puku zemlje: 'Ovako govori Jahve Gospod Jeruzalemcima u zemlji Izraelovoj: Zabrinuto æe jesti kruha i sa strepnjom piti vode, jer æe im zemlja opustjeti i ostat æe bez igdje ièega s bezakonja žitelja svojih.

19. Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea;

20. I svi gradovi, sada napuèeni, bit æe poharani, a sva zemlja opustošena. I znat æe da sam ja Jahve!'"

20. et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus”.

21. I doðe mi rijeè Jahvina:

21. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

22. "Sine èovjeèji, kakve su vam to prièe o zemlji Izraelovoj? Govori se: 'Gle, prolaze dani, a od proroštva ništa!'

22. “Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”?

23. Zato im reci: Ovako govori Jahve Gospod: 'Dokonèat æu te prièe i neæe se više ponavljati u Izraelu.' Reci im: 'Bliže se veæ dani i sva æe se proroštva moja ispuniti!

23. Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24. Jer neæe više biti u domu Izraelovu varavih viðenja, ni lažnih proroštava kojima ljude bijahu zavodili.

24. Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel,

25. Jer što ja, Jahve Gospod, govorim, to æe i biti, i rijeè se neæe odgoditi! Da! Još za vaših dana, rode odmetnièki, rijeè æu izgovoriti i izvršiti.' Tako govori Jahve Gospod!"

25. quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus.

26. I doðe mi rijeè Jahvina:

26. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

27. "Sine èovjeèji! Evo što se govori u domu Izraelovu: 'Viðenje što ga ovaj ugleda za dane je daleke! Prorokuje za daleka vremena!'

27. “Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”;

28. Zato im reci: Ovako govori Jahve Gospod: 'Nijedna rijeè moja neæe se više odgoditi! Što rekoh, reèeno je, i sve æe se ispuniti!' - rijeè je Jahve Gospoda."

28. propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur”, dicit Dominus Deus.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.