Mosaico decorativo

1. Philisthim autem pugnabant adversum Israël et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelbœ

1. Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.

2. inrueruntque Philisthim in Saul et filios ejus et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

2. Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.

3. totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis

3. Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis.

4. dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger ejus fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

4. Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum.

5. quod cum vidisset armiger ejus videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo

5. Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.

6. mortuus est ergo Saul et tres filii ejus et armiger illius et universi viri ejus in die illa pariter

6. Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter.

7. videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri israhelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

7. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi.

8. facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelbœ

8. Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.

9. et præciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis

9. Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.

10. et posuerunt arma ejus in templo Astharoth corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan

10. Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.

11. quod cum audissent habitatores Jabesgalaad quæcumque fecerant Philisthim Saul

11. Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul,

12. surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi

12. surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.

13. et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Jabes et jejunaverunt septem diebus

13. Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.