Mosaico decorativo

1. dixit autem Samuhel ad universum Israël ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me et constitui super vos regem

1. Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem;

2. et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum

2. et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem;

3. loquimini de me coram Domino et coram christo ejus utrum bovem cujusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cujusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

3. ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis”.

4. et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicujus quippiam

4. Et dixerunt: “Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam”.

5. dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus ejus in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

5. Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”.

6. et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Ægypti

6. Et ait Samuel ad populum: “Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti.

7. nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris

7. Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:

8. quomodo ingressus est Jacob in Ægyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Ægypto et conlocavit eos in loco hoc

8. quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc;

9. qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos

9. qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.

10. postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi

10. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”.

11. et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Jeptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter

11. Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter.

12. videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis

12. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.

13. nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

13. Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem.

14. si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum

14. Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.

15. si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

15. Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos.

16. sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro

16. Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro.

17. numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem

17. Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem”.

18. et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

18. Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa.

19. et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem

19. Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem”.

20. dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro

20. Dixit autem Samuel ad populum: “Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro;

21. et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt

21. et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt;

22. et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum

22. profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum.

23. absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

23. Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam.

24. igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit

24. Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit.

25. quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis

25. Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.