Mosaico decorativo

1. fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam

1. Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”.

2. qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

2. Qui dixit ei: “Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud”.

3. et juravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Jonathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

3. Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”.

4. et ait Jonathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi

4. Et ait Ionathan ad David: “Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi?”.

5. dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ

5. Dixit autem David ad Ionathan: “Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.

6. si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus

6. Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”.

7. si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia ejus

7. Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo.

8. fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

8. Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me”.

9. et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

9. Et ait Ionathan: “Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi”.

10. responditque David ad Jonathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

10. Responditque David ad Ionathan: “Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure?”.

11. et ait Jonathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum

11. Et ait Ionathan ad David: “Veni, egrediamur foras in agrum”. Cumque exissent ambo in agrum,

12. ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

12. ait Ionathan ad David: “Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim,

13. hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

13. haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.

14. et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

14. Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero,

15. non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

15. non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra”.

16. pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

16. Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”.

17. et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

17. Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.

18. dixitque ad eum Jonathan cras kalendæ sunt et requireris

18. Dixitque ad eum Ionathan: “Cras neomenia est, et requireris;

19. requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel

19. vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.

20. et ego tres sagittas mittam juxta eum et jaciam quasi exercens me ad signum

20. Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.

21. mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas

21. Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”.

22. si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

22. Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus.

23. de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

23. De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum”.

24. absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem

24. Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.

25. cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David

25. Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.

26. et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus

26. Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus.

27. cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Jonathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum

27. Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”.

28. et respondit Jonathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem

28. Et respondit Ionathan Sauli: “Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,

29. et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

29. et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis”.

30. iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ

30. Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?

31. omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

31. Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est”.

32. respondens autem Jonathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit

32. Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “Quare morietur? Quid fecit?”.

33. et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David

33. Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.

34. surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

34. Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.

35. cumque inluxisset mane venit Jonathan in agrum juxta placitum David et puer parvulus cum eo

35. Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;

36. et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum

36. et ait ad puerum suum: “Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum.

37. venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathan et clamavit Jonathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te

37. Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”.

38. clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum

38. Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum

39. et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Jonathan et David rem noverant

39. et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.

40. dedit igitur Jonathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem

40. Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “Vade, defer in civitatem”.

41. cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius

41. Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.

42. dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum

42. Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”.

43. et surrexit et abiit sed et Jonathan ingressus est civitatem

43.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.