Mosaico decorativo

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

1. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2. fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israël

2. “Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb.

3. et dices terræ Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te justum et impium

3. Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem.

4. pro eo autem quod occidi in te justum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem

4. Et videbit universa caro quia ego Domínus succendi eam, nec exstinguetur”.

5. ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem

5. Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me: “Numquid non per parabolas loquitur iste?””.

6. et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis

6. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

7. cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universæ manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquæ ecce venit et fiet ait Dominus Deus

7. “Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel.

8. et factus est sermo Domini ad me dicens

8. Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium.

9. fili hominis propheta et dices hæc dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus

9. Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem,

10. ut cædat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum

10. ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

11. et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis

11. Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

12. clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur

12. Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet”, ait Dominus Deus.

13. quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus

13. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

14. tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnæ qui obstupescere eos facit

14. “Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus;

15. et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cædem

15. ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est.

16. exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuæ est appetitus

16. Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis.

17. quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum

17. Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo.

18. et factus est sermo Domini ad me dicens

18. Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus.

19. et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viæ civitatis coniciet

19. Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat,

20. viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Judam in Hierusalem munitissimam

20. ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem!

21. stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quærens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit

21. “Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuae sunt destinatae”.

22. ad dextram ejus facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in cæde ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut ædificet munitiones

22. Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”.

23. eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum

23. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

24. idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini

24. “Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue.

25. tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita

25. Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam.

26. hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit

26. Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit.

27. iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cujus est judicium et tradam ei

27. Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.

28. et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas

28. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam revocabit iniquitatem ad capiendum.

29. cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita

29. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini.

30. revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuæ judicabo te

30. Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitae —

31. et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum

31. haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur.

32. igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum

32. Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei.

33.

33. Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat,

34.

34. cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae.

35.

35. Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te.

36.

36. Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum.

37.

37. Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.