Mosaico decorativo

1. et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens

1. Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens:

2. fili hominis scribe tibi nomen diei hujus in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie

2. “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.

3. et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam

3. Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam.

4. congere frusta ejus in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena

4. Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam,

5. pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus

5. pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius.

6. propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum ollæ cujus rubigo in ea est et rubigo ejus non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors

6. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.

7. sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere

7. Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere;

8. ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam ne operiretur

8. ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur.

9. propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum cujus ego grandem faciam pyram

9. Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram!

10. congere ossa quæ igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent

10. Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur.

11. pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat æs ejus et confletur in medio ejus inquinamentum ejus et consumatur rubigo ejus

11. Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.

12. multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo ejus neque per ignem

12. Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.

13. inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te

13. Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14. ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor juxta vias tuas et juxta adinventiones tuas judicavi te dicit Dominus

14. Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te”, dicit Dominus.

15. et factum est verbum Domini ad me dicens

15. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

16. fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimæ tuæ

16. “Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.

17. ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes

17. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes”.

18. locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut præceperat mihi

18. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi.

19. et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis

19. Et dixit ad me populus: “Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis?”.

20. et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens

20. Et dixi ad eos: “Sermo Domini factus est ad me dicens:

21. loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent

21. Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent.

22. et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

22. Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis,

23. coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum

23. coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24. eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus

24. Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus.

25. et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animæ eorum filios et filias eorum

25. Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum;

26. in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi

26. in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi,

27. in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

27. in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.