Mosaico decorativo

1. et convertit me ad portam domus et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris

1. Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris.

2. et eduxit me per viam portæ aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quæ respiciebat ad orientem et ecce aquæ redundantes a latere dextro

2. Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro.

3. cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos

3. Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos.

4. rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua

4. Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua.

5. et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquæ profundæ torrentis qui non potest transvadari

5. Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari.

6. et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis

6. Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis”; et duxit me et convertit ad ripam torrentis.

7. cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte

7. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte;

8. et ait ad me aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquæ

8. et ait ad me: “Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae:

9. et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens

9. et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.

10. vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ

10. Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae.

11. in litoribus autem ejus et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur

11. Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.

12. et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam

12. Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.

13. hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet

13. Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet;

14. possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem

14. possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem.

15. hic est autem terminus terræ ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada

15. Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath,

16. Emath Berotha Sabarim quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quæ est juxta terminos Auran

16. Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran;

17. et erit terminus a mari usque ad atrium Ænon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis

17. erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis.

18. porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terræ Israël Jordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem

18. Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis.

19. plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis

19. Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis.

20. et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath hæc est plaga maris

20. Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris.

21. et dividetis terram istam vobis per tribus Israël

21. Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel

22. et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël

22. et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel;

23. in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus

23. in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.