Mosaico decorativo

1. et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis

1. Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.

2. at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum

2. At ille respondens ait eis: “Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”;

3. et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum

3. et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.

4. faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit

4. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit.

5. et cum venissent discipuli ejus trans fretum obliti sunt panes accipere

5. Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6. qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum

6. Iesus autem dixit illis: “Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”.

7. at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

7. At illi cogitabant inter se dicentes: “Panes non accepimus!”.

8. sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis

8. Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?

9. nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

9. Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?

10. neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

10. Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?

11. quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum

11. Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”.

12. tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum

12. Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

13. venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

13. Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.

14. at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

14. At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”.

15. dicit illis vos autem quem me esse dicitis

15. Dicit illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”.

16. respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

16. Respondens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Filius Dei vivi”.

17. respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est

17. Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.

18. et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam

18. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

19. et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis

19. Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis”.

20. tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus

20. Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.

21. exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

21. Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.

22. et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

22. Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”.

23. qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum

23. Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”.

24. tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

24. Tunc Iesus dixit discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

25. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

25. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26. quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

26. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus

27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.

28. amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

28. Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.