Evangelium secundum Matthaeum, 16
1. et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis
2. at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum
3. et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum
4. faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit
5. et cum venissent discipuli ejus trans fretum obliti sunt panes accipere
6. qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum
7. at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
8. sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis
9. nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
10. neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
11. quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum
12. tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum
13. venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
14. at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
15. dicit illis vos autem quem me esse dicitis
16. respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
17. respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est
18. et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam
19. et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis
20. tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus
21. exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
22. et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
23. qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum
24. tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
25. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
26. quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus
28. amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo