Mosaico decorativo

1. vespere autem sabbati quæ lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

1. Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.

2. et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

2. Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.

3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur et vestimentum ejus sicut nix

3. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.

4. præ timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

4. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.

5. respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis

5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.

6. non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

6. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.

7. et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis

7. Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”.

8. et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus

8. Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.

9. et ecce Jesus occurrit illis dicens havete illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum

9. Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.

10. tunc ait illis Jesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ibi me videbunt

10. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”.

11. quæ cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant

11. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.

12. et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

12. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus

13. dicentes dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

13. dicentes: “Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”.

14. et si hoc auditum fuerit a præside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

14. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus”.

15. at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem

15. At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.

16. undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus

16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,

17. et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

17. et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.

18. et accedens Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra

18. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

19. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,

20. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi

20. docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.