Mosaico decorativo

1. et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Jesus misit duos discipulos

1. Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos

2. dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi

2. dicens eis: “Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.

3. et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos

3. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”.

4. hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem

4. Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:

5. dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis

5. “Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis”.

6. euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus

6. Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,

7. et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt

7. et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.

8. plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem cædebant ramos de arboribus et sternebant in via

8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.

9. turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis

9. Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”.

10. et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic

10. Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “Quis est hic?”.

11. populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ

11. Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”.

12. et intravit Jesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

12. Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,

13. et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum

13. et dicit eis: “Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum”.

14. et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo et sanavit eos

14. Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.

15. videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt

15. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt

16. et dixerunt ei audis quid isti dicant Jesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem

16. et dixerunt ei: “Audis quid isti dicant?”. Iesus autem dicit eis: “Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”.

17. et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit

17. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.

18. mane autem revertens in civitatem esuriit

18. Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19. et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

19. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea.

20. et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit

20. Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “Quomodo continuo aruit ficulnea?”.

21. respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet

21. Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.

22. et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes accipietis

22. Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis”.

23. et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem

23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”.

24. respondens Jesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio

24. Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio:

25. baptismum Johannis unde erat e cælo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e cælo dicet nobis quare ergo non credidistis illi

25. Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;

26. si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Johannem sicut prophetam

26. si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”.

27. et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio

27. Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”.

28. quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea

28. “Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”.

29. ille autem respondens ait nolo postea autem pænitentia motus abiit

29. Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit.

30. accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit

30. Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.

31. quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Jesus amen dico vobis quia publicani et meretrices præcedunt vos in regno Dei

31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.

32. venit enim ad vos Johannes in via justitiæ et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea ut crederetis ei

32. Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33. aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

33. Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

34. cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus ejus

34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.

35. et agricolæ adprehensis servis ejus alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt

35. Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36. iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter

36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

37. novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum

37. Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”.

38. agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem ejus

38. Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.

39. et adprehensum eum ejecerunt extra vineam et occiderunt

39. Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.

40. cum ergo venerit dominus vineæ quid faciet agricolis illis

40. Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?”.

41. ajunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis

41. Aiunt illi: “Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis”.

42. dicit illis Jesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

42. Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?

43. ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus

43. Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.

44. et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum

44. Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum”.

45. et cum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus cognoverunt quod de ipsis diceret

45. Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;

46. et quærentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant

46. et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.