Mosaico decorativo

1. de his autem quæ idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero ædificat

1. De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.

2. si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

2. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;

3. si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

3. si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

4. de escis autem quæ idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

4. De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.

5. nam et si sunt qui dicantur dii sive in cælo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

5. Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi,

6. nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

6. nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

7. sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

7. Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.

8. esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

8. Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.

9. videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

9. Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

10. si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia ejus cum sit infirma ædificabitur ad manducandum idolothyta

10. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?

11. et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

11. Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!

12. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

12. Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

13. quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in æternum ne fratrem meum scandalizem

13. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.