Löydetty 302 Tulokset: malum

  • væ impio in malum retributio enim manuum ejus fiet ei (Liber Isaiae 3, 11)

  • væ qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum (Liber Isaiae 5, 20)

  • eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliæ dicentes (Liber Isaiae 7, 5)

  • butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum (Liber Isaiae 7, 15)

  • quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)

  • ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)

  • qui ambulat in justitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum (Liber Isaiae 33, 15)

  • formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia hæc (Liber Isaiae 45, 7)

  • veniet super te malum et nescies ortum ejus et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies (Liber Isaiae 47, 11)

  • beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum (Liber Isaiae 56, 2)

  • pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum (Liber Isaiae 59, 7)

  • et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium (Liber Isaiae 59, 15)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina