Löydetty 302 Tulokset: malum

  • vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)

  • non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)

  • ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum (Liber Exodus 28, 34)

  • placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)

  • cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)

  • tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 24)

  • qui dijudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium (Liber Leviticus 27, 12)

  • non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur (Liber Leviticus 27, 33)

  • iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus (Liber Numeri 32, 13)

  • si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)

  • propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)

  • cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius (Liber Deuteronomii 17, 2)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina