Löydetty 302 Tulokset: malum

  • si mutare potest Æthiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum (Liber Ieremiae 13, 23)

  • et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)

  • et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba hæc et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quæ iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro (Liber Ieremiae 16, 10)

  • si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 10)

  • nunc ergo dic viro Judæ et habitatoribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra (Liber Ieremiae 18, 11)

  • numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis (Liber Ieremiae 18, 20)

  • posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)

  • propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 11)

  • dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum (Liber Ieremiae 23, 17)

  • et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum (Liber Ieremiae 25, 7)

  • numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda et omnis Juda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et pænituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras (Liber Ieremiae 26, 19)

  • erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israël qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus (Liber Ieremiae 32, 30)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina