Mosaico decorativo

1. alleluja Aggei et Zacchariæ

1. Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi.

2. lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

2. BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.

3. in filiis hominum quibus non est salus

3. GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio.

4. exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

4. DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.

5. beatus cujus Deus Jacob adiutor ejus spes ejus in Domino Deo ipsius

5. HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt.

6. qui fecit cælum et terram mare et omnia quæ in eis

6. VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.

7. qui custodit veritatem in sæculum facit judicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

7. ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt.

8. Dominus inluminat cæcos Dominus erigit adlisos Dominus diligit justos

8. HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.

9. Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

9. TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.

10. regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion in generationem et generationem

10. IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.

11.

11. CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur,

12.

12. LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae regni tui.

13.

13. MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

14.

14. SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos.

15.

15. AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno.

16.

16. PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito.

17.

17. SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.

18.

18. COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.

19.

19. RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.

20.

20. SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet.

21.

21. TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.