Mosaico decorativo

1. alleluja laudate Dominum de cælis laudate eum in excelsis

1. ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.

2. laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus

2. Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.

3. laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellæ et lumen

3. Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes.

4. laudate eum cæli cælorum et aqua quæ super cælum est

4. Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -

5. laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

5. Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;

6. statuit ea in sæculum et in sæculum sæculi præceptum posuit et non præteribit

6. statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

7. laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

7. Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi,

8. ignis grando nix glacies spiritus procellarum quæ faciunt verbum ejus

8. ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius,

9. montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

9. montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,

10. bestiæ et universa pecora serpentes et volucres pinnatæ

10. bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.

11. reges terræ et omnes populi principes et omnes judices terræ

11. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae,

12. juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen Domini

12. iuvenes et virgines, senes cum iunioribus

13. quia exaltatum est nomen ejus solius

13. laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,

14. confessio ejus super cælum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israël populo adpropinquanti sibi

14. et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.