Liber Psalmorum, 139
1. in finem psalmus David
1. Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me,
2. eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
2. tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
3. qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant prœlia
3. semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti,
4. acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma
4. quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia.
5. custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
5. A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam.
6. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
6. Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.
7. dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meæ
7. Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam?
8. Domine Domine virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum in die belli
8. Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
9. non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
9. Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris,
10. caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
10. etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11. cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
11. Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”,
12. vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu
12. etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
13. cognovi quia faciet Dominus judicium inopis et vindictam pauperum
13. Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.
14. verumtamen justi confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
14. Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15.
15. Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.
16.
16. Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17.
17. Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum.
18.
18. Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
19.
19. Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me.
20.
20. Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te.
21.
21. Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam?
22.
22. Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23.
23. Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas
24.
24. et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
