Mosaico decorativo

1. intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei

1. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in do mo Domini. Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.

2. post quæ congregavit majores natu Israël et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israël in Hierusalem ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion

2. Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.

3. venerunt igitur ad regem omnes viri Israël in die sollemni mensis septimi

3. Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.

4. cumque venissent cuncti seniorum Israël portaverunt Levitæ arcam

4. Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam

5. et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis

5. et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis.

6. rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum

6. Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.

7. et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin

7. Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi, in sancta sanctorum subter alas cherubim,

8. ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus

8. ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis ab alto.

9. vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem

9. Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante Dabir; si vero quis erat extrinsecus eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.

10. nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto

10. Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus foedus cum filiis Israel egredientibus ex Aegypto.

11. egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat

11. Egressis autem sacerdotibus de sanctuario — omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt, non observantes vices et ministeriorum ordinem,

12. tam Levitæ quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis

12. et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis —

13. igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus impleretur domus Domini nube

13. igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere: “Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius”, impleta est domus Dei nube,

14. nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei

14. nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nubem; compleverat enim gloria Domini domum Dei.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.