Mosaico decorativo

1. fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi

1. Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi.

2. et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini

2. Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini.

3. Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël

3. Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel.

4. et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus

4. Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius;

5. ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas

5. et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiae Levitarum.

6. et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate

6. Mactate ergo Pascha et sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi”.

7. dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia

7. Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia.

8. duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos

8. Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos.

9. Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos

9. Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos.

10. præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium

10. Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium.

11. et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum

11. Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum

12. et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter

12. et separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter.

13. et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi

13. Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi.

14. sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis

14. Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.

15. porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos

15. Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.

16. omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ

16. Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae.

17. feceruntque filii Israël qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus

17. Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus.

18. non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem

18. Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.

19. octavodecimo anno regni Josiæ hoc phase celebratum est

19. Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est.

20. postquam instauraverat Josias templum ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charchamis juxta Eufraten et processit in occursum ejus Josias

20. Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias.

21. at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Juda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire præcepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te

21. At ille, missis ad eum nuntiis, ait: “Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te”.

22. noluit Josias reverti sed præparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo

22. Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo.

23. ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de prœlio quia oppido vulneratus sum

23. Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: “Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum”.

24. qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Juda et Hierusalem luxerunt eum

24. Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.

25. Hieremias maxime cujus omnes cantores atque cantrices usque in præsentem diem lamentationes super Josia replicant et quasi lex obtinuit in Israël ecce scriptum fertur in Lamentationibus

25. Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.

26. reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini

26. Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt Domini,

27. opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda

27. gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.