Mosaico decorativo

1. misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël

1. Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel.

2. inito ergo consilio regis et principum et universi cœtus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

2. Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo.

3. non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem

3. Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem.

4. placuitque sermo regi et omni multitudini

4. Placuit ergo sermo regi et omni multitudini,

5. et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est

5. et decreverunt, ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non fecerant, sicut lege praescriptum est.

6. perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum

6. Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: “Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum.

7. nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis

7. Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.

8. nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus

8. Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius.

9. si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum

9. Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum”.

10. igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos

10. Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.

11. attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

11. Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem.

12. in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini

12. In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.

13. congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo

13. Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde.

14. et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron

14. Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.

15. immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

15. Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini.

16. steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum

16. Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,

17. eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitæ immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino

17. eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.

18. magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur

18. Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: “Dominus bonus propitietur

19. cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt

19. cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii”.

20. quem exaudivit Dominus et placatus est populo

20. Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.

21. feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant

21. Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia.

22. et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum

22. Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum.

23. placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio

23. Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio.

24. Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo

24. Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.

25. et hilaritate perfusa omnis turba Juda tam sacerdotum et Levitarum quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël proselytorum quoque de terra Israël et habitantium in Juda

25. Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda.

26. factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat

26. Factaque est grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.

27. surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli

27. Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.