Mosaico decorativo

1. recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ

1. Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.

2. et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo

2. Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.

3. reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies

3. Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.

4. requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniæ

4. Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.

5. at vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

5. At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6. cumque transissent quadraginta dies aperiens Nœ fenestram arcæ quam fecerat dimisit corvum

6. Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;

7. qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram

7. qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.

8. emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ

8. Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.

9. quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam

9. Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.

10. expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca

10. Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11. at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram

11. At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.

12. expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quæ non est reversa ultra ad eum

12. Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.

13. igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ

13. Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.

14. mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra

14. Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.

15. locutus est autem Deus ad Nœ dicens

15. Locutus est autem Deus ad Noe dicens:

16. egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum

16. “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17. cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

17. Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.

18. egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo

18. Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.

19. sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

19. Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.

20. ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

20. Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.

21. odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

21. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.

22. cunctis diebus terræ sementis et messis frigus et æstus æstas et hiemps nox et dies non requiescent

22. Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.