Liber Genesis, 29
1. profectus ergo Jacob venit ad terram orientalem
1. Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
2. et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes juxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os ejus grandi lapide claudebatur
2. Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3. morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
3. Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
4. dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
4. Dixitque ad pastores: “Fratres, unde estis?”. Qui responderunt: “De Charran”.
5. quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
5. Quos interrogans: “Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?”. Dixerunt: “Novimus”.
6. sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Raël filia ejus venit cum grege suo
6. “Sanusne est?”, inquit. “Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege”.
7. dixitque Jacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
7. Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”.
8. qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
8. Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”.
9. adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
9. Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10. quam cum vidisset Jacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
10. Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11. et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
11. et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12. et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccæ at illa festinans nuntiavit patri suo
12. et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13. qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
13. Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14. respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
14. respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15. dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
15. dixit ei Laban: “Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias”.
16. habebat vero filias duas nomen majoris Lia minor appellabatur Raël
16. Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17. sed Lia lippis erat oculis Raël decora facie et venusto aspectu
17. sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18. quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis
18. Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”.
19. respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
19. Respondit Laban: “Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me”.
20. servivit igitur Jacob pro Raël septem annis et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine
20. Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21. dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
21. Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”.
22. qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
22. Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23. et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
23. Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24. dans ancillam filiæ Zelpham nomine ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
24. Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25. et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi
25. Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”.
26. respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
26. Respondit Laban: “Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27. imple ebdomadem dierum hujus copulæ et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
27. Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”.
28. adquievit placito et ebdomade transacta Raël duxit uxorem
28. Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29. cui pater servam Balam dederat
29. cui servam Bilham tradidit.
30. tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis
30. Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31. videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam ejus sorore sterili permanente
31. Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32. quæ conceptum genuit filium vocavitque nomen ejus Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
32. Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”.
33. rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
33. Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon.
34. concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi
34. Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35. quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Judam cessavitque parere
35. Quarto concepit et peperit filium et ait: “Modo confitebor Domino”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.
