Mosaico decorativo

1. levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum

1. Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum.

2. et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios ejus in secundo loco Raël autem et Joseph novissimos

2. Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.

3. et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus

3. Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum.

4. currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

4. Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.

5. levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

5. Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”.

6. et adpropinquantes ancillæ et filii earum incurvati sunt

6. Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt.

7. accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt

7. Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.

8. quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

8. “Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?”. Respondit: “Ut invenirem gratiam coram domino meo”.

9. et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

9. At ille: “Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi”.

10. dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

10. Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.

11. et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

11. Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit

12. ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

12. et ait: “Gradiamur simul, eroque socius itineris tui”.

13. dixit Jacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

13. Dixit Iacob: “Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges.

14. præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

14. Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”.

15. respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

15. Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”.

16. reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

16. Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.

17. et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

17. Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).

18. transivitque in Salem urbem Sycimorum quæ est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriæ et habitavit juxta oppidum

18. Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.

19. emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

19. Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.

20. et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël

20. Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.