Mosaico decorativo

1. interim fames omnem terram vehementer premebat

1. Interim fames omnem terram vehementer premebat;

2. consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant dixit Jacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum

2. consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: “Revertimini et emite nobis pauxillum escarum”.

3. respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum

3. Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum".

4. si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria

4. Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria;

5. si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo

5. sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”.

6. dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem

6. Dixit eis Israel: “Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?”.

7. at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum

7. At illi responderunt: “Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?"”.

8. Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri

8. Iudas quoque dixit patri suo Israel: “Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.

9. ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore

9. Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.

10. si non intercessisset dilatio jam vice altera venissemus

10. Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus”.

11. igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

11. Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.

12. pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit

12. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;

13. sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum

13. sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.

14. Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

14. Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero”.

15. tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Ægyptum et steterunt coram Joseph

15. Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.

16. quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

16. Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”.

17. fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum

17. Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.

18. ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros

18. Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”.

19. quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem

19. Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus

20. locuti sunt oramus domine ut audias jam ante descendimus ut emeremus escas

20. locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;

21. quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus

21. quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus.

22. sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quæ necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris

22. Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris”.

23. at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

23. At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon.

24. et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum

24. Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum.

25. illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem

25. Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.

26. igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram

26. Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram.

27. at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit

27. At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”.

28. qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum

28. Qui responderunt: “Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit”. Et incurvati adoraverunt eum.

29. adtollens autem oculos Joseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi

29. Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”.

30. festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit

30. Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.

31. rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes

31. Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: “Ponite panes”.

32. quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium

32. Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum ­ illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium ­

33. sederunt coram eo primogenitus juxta primogenita sua et minimus juxta ætatem suam et mirabantur nimis

33. sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,

34. sumptis partibus quas ab eo acceperant majorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

34. sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.