Mosaico decorativo

1. profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

1. Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,

2. audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum

2. audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”.

3. ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

3. Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.

4. ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos

4. Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”.

5. surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem

5. Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,

6. et omnia quæ possederat in terra Chanaan venitque in Ægyptum cum omni semine suo

6. sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius,

7. filii ejus et nepotes filiæ et cuncta simul progenies

7. filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.

8. hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

8. Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.

9. filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

9. Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.

10. filii Symeon Jemuhel et Jamin et Ahod et Jachin et Saher et Saul filius Chananitidis

10. Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.

11. filii Levi Gerson Caath et Merari

11. Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.

12. filii Juda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

12. Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.

13. filii Isachar Thola et Phua et Job et Semron

13. Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.

14. filii Zabulon Sared et Helon et Jahelel

14. Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.

15. hii filii Liæ quos genuit in Mesopotamiam Syriæ cum Dina filia sua omnes animæ filiorum ejus et filiarum triginta tres

15. Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres.

16. filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

16. Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.

17. filii Aser Jamne et Jesua et Jesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel

17. Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.

18. hii filii Zelphæ quam dedit Laban Liæ filiæ suæ et hos genuit Jacob sedecim animas

18. Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.

19. filii Raël uxoris Jacob Joseph et Beniamin

19. Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.

20. natique sunt Joseph filii in terra Ægypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

20. Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.

21. filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

21. Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.

22. hii filii Raël quos genuit Jacob omnes animæ quattuordecim

22. Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.

23. filii Dan Usim

23. Filii Dan: Husim.

24. filii Nepthalim Jasihel et Guni et Hieser et Sallem

24. Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.

25. hii filii Balæ quam dedit Laban Raheli filiæ suæ et hos genuit Jacob omnes animæ septem

25. Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.

26. cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum et egressæ de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

26. Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.

27. filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Ægypti animæ duæ omnis anima domus Jacob quæ ingressa est Ægyptum fuere septuaginta

27. Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.

28. misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen

28. Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen.

29. quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit

29. Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit.

30. dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

30. Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”.

31. et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me

31. Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me.

32. et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum

32. Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.

33. cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

33. Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?".

34. respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium

34. Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.