Salmos, 86
1. Salmo dos filhos de Coré. Cântico.
1. Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2. O Senhor ama a cidade que fundou nos montes santos; ele prefere as portas de Sião às tendas de Jacó.*
2. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
3. De ti se anuncia um glorioso destino, ó cidade de Deus.
3. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
4. Ajuntarei Raab e Babilônia aos que me honram; eis a Filisteia e Tiro com a Etiópia, lá todos nasceram.*
4. Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5. Será dito de Sião: “Um por um, todos esses homens nela nasceram; foi o próprio Altíssimo quem a fundou”.
5. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
6. O Senhor inscreverá então no registro dos povos: “Aquele também nasceu em Sião”.
6. Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae.
7. E cantarão entre danças: “Todas as minhas fontes se acham em ti”.*
7. In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
8.
8. Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
9.
9. Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,
10.
10. quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
11.
11. Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
12.
12. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum,
13.
13. quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14.
14. Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
15.
15. Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
16.
16. respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae.
17.
17. Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
Bíblia Ave Maria - Todos os direitos reservados.
