1. descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiæ Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

2. tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina

3. revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo

4. redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israël

5. sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum

6. iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde

7. et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti hæc super cor tuum neque recordata es novissimi tui

8. et nunc audi hæc delicata et habitans confidenter quæ dicis in corde tuo ego sum et non est præter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem

9. venient tibi duo hæc subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem

10. et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua hæc decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et præter me non est altera

11. veniet super te malum et nescies ortum ejus et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

12. sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior

13. defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures cæli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

14. ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

15. sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te



Livros sugeridos


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.