1. David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor.

2. Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. —

3. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua.

4. Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo.

5. Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.

6. Lavabo in innocentia manus meas et circumdabo altare tuum, Domine,

7. ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua.

8. Domine, dilexi habitaculum domus tuae et locum habitationis gloriae tuae.

9. Ne colligas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam,

10. in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus.

11. Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei.

12. Pes meus stetit in directo, in ecclesiis benedicam Domino.



Livros sugeridos


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.