1. ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.

2. Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

3. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

4. Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius.

5. Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.

6. Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.

7. Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius:

8. solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius;

9. lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius.

10. Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.

11. Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius,

12. in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius.

13. Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia eius.

14. Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius.

15. Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius.

16. Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius.

17. Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius;

18. et occidit reges potentes, quoniam in aeternum misericordia eius:

19. Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum misericordia eius;

20. et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.

21. Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius,

22. hereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius.

23. Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius;

24. et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius.

25. Qui dat escam omni carni, quoniam ìn aeternum misericordia eius.

26. Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius.



Livros sugeridos


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.