Mosaico decorativo

1. in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset et convaluisset

1. In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.

2. lætatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

2. Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.

3. introjit autem Isajas propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone

3. Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: “Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te?”. Et dixit Ezechias: “De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone”.

4. et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis

4. Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”.

5. et dixit Isajas ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum

5. Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum:

6. ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

6. Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.

7. et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

7. Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis”.

8. et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis

8. Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.