Mosaico decorativo

1. et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini

1. Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;

2. et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isajam filium Amos prophetam

2. et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,

3. et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti

3. et dixerunt ad eum: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.

4. si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt

4. Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”.

5. et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isajam

5. Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam;

6. et dixit ad eos Isajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus ne timeas a facie verborum quæ audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

6. et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.

7. ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua

7. Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”.

8. reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum prœliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis

8. Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis.

9. et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens

9. Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Egressus est, ut pugnet contra te”. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens:

10. hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum

10. “Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”.

11. ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari

11. Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari?

12. numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar

12. Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?

13. ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava

13. Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava?”.

14. et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino

14. Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino.

15. et oravit Ezechias ad Dominum dicens

15. Et oravit Ezechias ad Dominum dicens:

16. Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram

16. “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram.

17. inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem

17. Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.

18. vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum

18. Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum

19. et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

19. et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos.

20. et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus

20. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”.

21. et misit Isajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

21. Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum,

22. hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

22. hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem.

23. cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israël

23. Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel!

24. in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani et succidam excelsa cedrorum ejus electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis ejus saltum Carmeli ejus

24. In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam.

25. ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

25. Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos Aegypti”.

26. numquid non audisti quæ olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

26. Numquid non audisti? A saeculo feci illud; a diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in lapides eversos civitates munitae.

27. habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret

27. Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri.

28. habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me

28. Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me.

29. cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti

29. Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti.

30. tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum

30. Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum.

31. et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

31. Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum.

32. quia de Hierusalem exibunt reliquiæ et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud

32. Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud.

33. propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non jaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu ejus aggerem

33. Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem.

34. in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

34. In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.

35. et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum

35. Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum”.

36. egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

36. Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.

37. et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve

37. Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve.

38. et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius ejus pro eo

38. Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.