Mosaico decorativo

1. onus Babylonis quod vidit Isajas filius Amos

1. Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.

2. super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces

2. Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum.

3. ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea

3. Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea.

4. vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum præcepit militiæ belli

4. Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli;

5. venientibus de terra procul a summitate cæli Dominus et vasa furoris ejus ut disperdat omnem terram

5. veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.

6. ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

6. Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.

7. propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet

7. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet.

8. et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustæ vultus eorum

8. Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.

9. ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et iræ furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores ejus conterendos de ea

9. Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.

10. quoniam stellæ cæli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

10. Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.

11. et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo

11. Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo.

12. pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo

12. Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo.

13. super hoc cælum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem iræ furoris ejus

13. Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius.

14. et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

14. Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

15. omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio

15. Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;

16. infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur

16. infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.

17. ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quærant nec aurum velint

17. Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint;

18. sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum

18. sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur.

19. et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram

19. Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.

20. non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi

20. Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi,

21. sed requiescent ibi bestiæ et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi

21. sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;

22. et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus et sirenæ in delubris voluptatis

22. et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.